GIBELINI et GUELPHI

GIBELINI et GUELPHI
GIBELINI, et GUELPHI
duae fuêre quondam per Italiam factiones, A. C. 1240. quae odio exitiali inter se digladiabantur. Earum autem origo talis fuisle dicitur. Cum Fridericus II. Imp. in Italiam proficisceretur, excommunicatus est a Romano Pontifice. Lustrans vero singulas civitates, facile deprehendit, qui propensum erga se haberent animum. Qui igitur ei favebant, illos vocabat Germanico nomine Gibelinos: eos autem, qui adversum a se habuêrunt animum, appellavit Guelphos. Horum vocabulorum ratio est incerta. Hinc tandem varia et multiplicia scelerum genera in duo vel tria subsecuta sunt saecula, quam historiam Munst. l. 2. c. 3. fuse lateque scripsit. De iis sic Morer. Cum schisma, quo Innoc. II. Anaclerus Antipapa opponebatur, Ecclesiam totamque fere Europam in partes vocaret, hunc inprimis defendente Rogerio, Comite Neapol. et Sicil. a Normannis, qui has regiones sibi subiugaverant, oriundo, qui per integrum octennium satis pro voto bellum gessit. Conradus III. Imp. cum exercitu et Henrico nepote, in Italiam transiit. Cui ut re sisteret Rogerius, Guelphum Bavariae Ducem advocavit, sic novum bellum motum A. C. 1139. Quo, cum Bavari aliquando ad proelium se incitaturi, exclamarent, Hie Guelff: Caesarei, a loco, ubi educatus Henricus in Patria fuerat, quoque supra modum delectabatur Hie Gibelin, succlamarunt. Hoc enim loco nomen. Unde nomina partium, et in posterum Guelphi dicti, qui Papae, Gibellini, qui Imper. adhaerebant. Quae dissidia durarunt, usque ad A. C. 1228. sub Gregorio IX. et Frider. II. aliis adhuc ulterius ea extendentibus. Blond. 2. dec. 7. Sigon. l. XI. etc. Cuspin in Frider. II. Villan. l. 4. c. 78. Crantz. Saxon. l. 8. c. 8. Aemyl. in Lud. IX. Naucler. gener. 38. et 42. Horn. de factionum harum origine sic: Contendebant, inquit, de Imperio duae potentissimae familiae, Henricus Superbus Bavariae et Saxonum, ac Conradus III. Sueviae, Duces, inter quos ad opp. Winsbergam praelio fervente A. C. 1140- Bavari inclamare suum Guelphum (Henrici Ducis fratrem) Suevi suum Weiblingen, quod opp. hodie Ducatus Wirtembergici est et in quo natus ac educatus Conradus fuerat: unde Guelphorum et Gibellinorum (ex Weiblingen Italis vocem detorquentibus) nomina. Sed cum paulo longius petita videatur haec origo, aliam suggerit Ioh. Kraus Canonicus Argentinensis in Vitis Impp. e domo Brunsvic. Clamor, inquit, adhortationis ad resistendum ac fortiter dimicandum, in exercitu Welfonis fuit iste: Hie Welff; unde Fridericus ad confusionem Welffonis, praecepit clamore in suo exsertitu, Hie Gybeling, quia in illa villa nutrix illum insantulum lactaverat. Itali autem, et Galli et Longobardi, non intelligentes, quid esset: Hie Welff et Hie Gybeling, fecêrunt sibi exponi; quibus declaratum fuit, quod Papales significarentur per Welff, et Imperio adhaerentes per Gybeling: a quo Gibellini, apud L. Ioachim. Fellerum Animadv. ad Georg. Hornii Orbem Imp. p. 34. Sunt tamen, qui priorem sententiam praeferant, et ex Weiblingen, Gibellingos primum, inde Gibellinos factum contendant. Conradus certe III. praefatus de Weiblingen cognomen habuit, uti ex Chronico Laurishamensi p. 73. perspicere est etc. Vide quoque Felicem Osium ad Hist. Mussati, Hier. della Corte Hist. Veron. l. 5. Alios, e quibus Welphonem VI. Henrici II. Bavariae Ducis fratrem, a Conrado Imp. Ducatu, in Leopoldum Austrium tranflato, privatum, bellum Conrado, opibus Rogerii Siculi subnixum, movisle, quo primum factionum haec nomina audita, insuper discimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GUELPHI — vide Gibelini et Welphr …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”